867
COMMENTARII SICVNDI DIALOGVS V. 151
crescit etiam in Delphinatu. folia foeniculi habet, & radicem
valdè odoratam: huius loco pastinaca syluestri vti possumus. Ter¬
tium coriandri folijs apparet: omnia venerem irritant, quanquam
syluestris semen flatu careat, eóque vrinam, & menstrua ciet, com¬
mune officinarum, species quaedam syluestris pastinacae existit.
Quodlibet adeò menstrua promouet, vt etiam secundas, foetum
que pellat, & strangulatum sedetu, calculósque expellat, foris im¬
positum multum discutit, & oedemata dissoluit.
Cedri, baccae id quod arbor, efficit.
CALIDA ET SICCA IN QVARTO.
Sinapi, adeò calefacit vt exculceret. sinapismus, & oleum ex
eo parantur: lienis tumores, omnésque dolores ex alto in summa
trahit: tulum, ori quouis modo inditum pituitam è cerebro ducit.
Piperis, album, & nigrum eiusdem sunt arboris: album, gra¬
num veluti omphax immaturum est: longum arboris nuper ger¬
minantis est: hoc flatuosi spiritus crassitudinem soluit, & quae
in praecordijs haerent, ad ventrem inferiorem depellit, & conco¬
ctioni ciborum subuenit: si huius copia non est, optimo vten¬
dum: id verò fuerit, quod pondere praecellit. Ex omnibus medi¬
camentum diatrion piperion dictum, paratur.
Thlaspi, rubrum, acutum, & latum est: acre adeò, vt internos
abscessus potum disrumpat: menstrua prouocet, & foetum occi¬
dat: per aluum infulum sanguinolenta euacuans, coxarum mor¬
bis prodest, bilémque supra & infra acetabuli mensura potum
efficaciter educit.
CALIDAET HVMIDA IN SECVNDO.
Ocymi, seu basyliconis semen cor exhilarat: eius defectionem
tollit: vnde cardiacum etiam Graecè vocatur: humidum stoma¬
chum corroborat, refocillatque.
FRIGIDA ET HVMIDAIN SECVNDO.
Psyllij, ad multa vtile reconditur. nam ad humores incras¬
sandos, ad inflammationes refrigerandas, calidas defluxiones pro¬
hibendas, sitim extinguendam, linguae, gutturísque scabritiem
leuigandam in ardentissimis febribus vtimur. Item semina pe¬
ponis, vulgo citrulli dicti, melopeponis, cucurbitae, cucumeris
esculenti, abstergunt: menstrua, & vrinas mouent.
FRIGIDA ET SICCA, ORDINE SECVNDO.
Intybi agrestis, validiora sunt, quàm satiui. vniuersa ea feruo¬
40 rem sanguinis, & aliorum humorum leniunt, ac veneris appetenti¬
am extinguunt: viscera praesertim iecur obstructione liberant:
biliosamque materiam in illis collectam discutiunt, viuidumque
Cedri baccae.
Sinapi.
Piparis tria genera
Diatrion pipe¬
rion.
Tblaspi.
Ocymi.
Psyllij.
Intybi agrestis.