867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 155
& amyli. Sin autem ampla, possunt etiam manipulis adiungi, vt
in furfure siue tritici, siue ordei, fieri solet. Eadem mensura fęnugrae
cum, & semen lini, siuè integra, siue in farinam redacta praescribun¬
tur. Omnia verò praedicta, pro remediorum forma, & ratione au¬
geri, vel minui possunt. In balneis enim & insessibus, siue integra
siue confracta pluribus manipulis adduntur: in syrupis, decoctis,
vel gargarismatis pugillo vno, vel dimidio: in clysteribus pugil¬
lo vno, vel duobus: in cataplasmatis farina librae vnius, vel dua¬
rum instar admiscetur. Ad herbarum succos inspissandos donec
mellis fiat crassities, imponitur quod satis est. verbi gratiâ, farina
ordei, vel amylum, in bechico, vel arteriaco medicamento, drach¬
mae vnius, vel duarum, vel trium instar imponi solet.
FRVCTVS
TEMPERATI.
Nux pinea, nuclei pinei, gręcis [GR]σροβιλοι[/GR] vocantur, boni ac crassi
succi sunt: multum nutriunt, virésque reficiunt, & facilè coquuntur:
pectoris ac pulmonis vitijs accommodantur: vulgo vocant hos
pineas, Resoluunt & concoquunt pituitam: ad dolores capitis non
conueniunt: quia illud vaporibus replent. Linctus inde fit, quem
officinae loch de pinu appellant.
Anacardi fructus cuiusdam arboris, qui figuram cordis ha¬
bet: duę sunt species. Tegumentum valde gummosum est, quod
facilè accenditur: Gallice la schoselle de brisille dicitur: calidus &
siccus est ordine quarto: serpiginem, impetiginem, & lepram pel¬
lit: sed non multo post locus affectus aqua ablui debet. Medulla
eius non habet tantam acrimoniam, quantam cortex: ea potius
quàm corrice vtendum. Si verò cereamus, altèra eius species, sed
minore pondere est recipienda.
Amygdala alia dulcia, alia sunt amara: illa nonnullis non
temperata omnino; sed calida & humida in primo: haec sicca in
secundo ordine videntur. dulcia extenuant & abstergunt, atque
viscera purgant: ex pulmone, & thorace sputa educunt. amara au¬
tem magis abstergunt: meatúsque viscerum expurgant, aperiunt¬
que: humores extenuant: crassos lentósque ex pectore & pul¬
mone mirè éducunt: coli, & renum dolores ex similibus creatos
persanant. At quia omnia amygdala ob pinguetudinem aestuosa
sunt, eoque bilem comnouent: febricitantibus, aut certè ijs, qui ventri¬
culum habent biliosum, afferri non debent: quia in bilem conuer¬
tuntur: adhaec caput replent, neque lac, neque succus eorum illi
prodest. Ideo ex cremore ordei, & lacte amygdalorum cibus li¬
quidior in febribus parari debet, vt in Gallia solet. Viridia inte¬
O
Nux pinea.
Anatardus.
Amygdala qui¬
bus prosint aut
noceant.
Lac amygdalo¬
rum non omni¬
bus prodest.
Ordeum munda¬
tum ex lacte
mygdalino.