867
Acori radix.
Asari radix.
Vomitio articus¬
larijs vtilissima.
164 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
ctionem iuuat, quotidie ex vino absyntite calido potus: idem zacca
ro conditus contra prędicta vitia vtilis est. Fit etiam ex calamo sera¬
pium, vel oxymeli, quòd lieni & iecori refrigerato conducit. Inses¬
sus ex calami huius radicis decocto factus, menstrua retenta ve¬
násque vteri obstructas prouocat aperitque. Succus ex viridi hac
expressus oculis obscuris lumen & claritatem restituit. Seplasij,
& medici eruditi verum acorum hunc calamum appellant. Nam
hic reuera non est radix, sed species quaedam odorata arun¬
dinis Indicae, seplasijs nostris incognita: ob quod acorum il¬
lum nominarunt. Errant etiam qui verum acorum maiorem ga¬
langam esse dicunt: nam illa odoris sui nullum amarorem reprae¬
sentat. Colore non candicat, sed rubescit. longiora folia habet
quàm iris, similésque flores obtinet, nisi quod aurei sit coloris
Hęc herba falsum acorum, aut alienum appellatur. Sed de his plu¬
ra apud alios inuenies.
CALIDAE ET SICCAE INTERTIO.
Acori vulgaris, quae crassa galanga officinis dicitur, frigidis
flatuosisque ventriculi, & cerebri affectibus medetur, & ore detenta
venerem stimulat: illiusque halitum commendat: naribus indita,
cerebrum corroborat: ex plantaginis succo, vel aqua pota cordis
palpitationem sanat: coli dolores, ex flatibus ortos lenit: nec non
vteri affectus similes: renes refrigeratos calefacit: frigidis morbis
omnibus confert: cruribus similiter frigidis admota, refrigerato
cerebro vtilisest.
Asari aperit, incidit, extenuat, vrinas & serosa educit: ventri¬
culum ad vomitionem veratri albi modo incitat. Radix efficaci¬
or semine pręsertim cùm est trita: datur ex liquore simili, à drach¬
ma dimidia ad scrupulos quatuor: maceratur autem in eo ipso li¬
quore a, drachma vna & semisse, ad tres, expressaque bibitur. Deco¬
ctae radicis vis euanescit, sicut aliarum, quae vomitione purgant.
Eóque illa vtimur: bilem & pituitam, aliósque crassos & contuma¬
ces humores purgat insigniter: ob quod etiam longis febribus ex
meatuum obstructionibus ortis conuenit, quatuor drachma¬
rum instar sumpta. magna verò eius copia cum ijs quae ventrem
soluunt, dari non debet: ne purgationem per inferiora impediat.
Decoctum eius ad coxendicum dolorem initio per clysterem
iniectum valet: nam vomitione humores reuellit, quae articula¬
rijs morbis est vtilissima. At si cum alijs, quae statim descendunt
iungatur, sicut agaricum scamonio, citissime per aluum purgat:
non autem vomitum, sicut aliàs, prouocat. quod fit etiam si my¬
rabolani, mastiche, & similia ei addantur. Nam haec astringendo
ventriculum corroborant, eiusque os claudunt.
Angeli¬