867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 187
nia vulgo dicta, requiritur. Picis vtriusque, tum siccae, tum liqui¬
pondus, à semuncia incipit, & ad integram, vel ad plures vsque ex¬
tenditur. Rustici Narbonensis Galliae picis in puluerem reda¬
ctae selibram, vel integram, vel duas ex ouo sorbili, sanguinis, qui
intus concreuit dissoluendi gratia, assumere consueuerunt. Quin
etiam ea, non minus quàm liquidis resinis, & eclegmatis, ad hu¬
mores è pectore eliciendos eodem tempore vti licet. Quia verò
haec deglutiuntur, paranturque copiosa, pro remedij quantita¬
te, ex ea plus minusue recipi debet: sicut in alijs omnibus medica¬
menitis faciundum est, quae pluribus vicibus exhiberi conserua¬
rique in vsum medicum solent.
LIQVORES, METALLA. FOS¬
SILIAQVE TERRAE, CALIDI TEMPERA¬
te, & sicci in secundo ordine.
Succinum Graecê [GR]ἡλεάτρον[/GR], Arabicè carabe, apud septentriona¬
les inuenitur: eius species praestantior alba est: altera flaua: tertia
nigra. Albae verò praecipuus, post hanc flauae, in medicina vsus
est. MATHETES, Quae eius vires sunt? GERON, Exiccat leuiter
calefaciendo: ideò etiam ad humidos capitis morbos valet. Fu¬
mus eius comitiales restituit: tussi immoderatae, & capitis deflu¬
xionibus medetur: dentium dolores mitigat: menses prouocat
vteri strangulatum singulariter compescit: grauidis gestationem
leuiorem reddit. in puluerem redactum ex vino propinatur ad
album vteri fluorem, naturaliáque corroboranda: sanguinem re¬
ijcientibus, & tabidis conuenit: profluuio seminis ex ouo molli,
vel succo portulacae, quotidie drachmae instar assumptum suc¬
currit: intestinorum difficultati, & sanguinis ex naribus fluori
subuenit: parturientibus drachmae semissis ponderè ex vino al¬
bo potui datur, ad foetum maturandum, partumque acceleran¬
dum vtile: quod saepe experientia didicimus. ad vrinae difficulta¬
tem, simili pondere, ex aqua saxifragiae bibitur. Quidam nuper
ea cum semine paliuri ex vino epota, vrinam quindecim diebus
retentam excreuit: articulari morbo conducit, si eius drachma
semissis ex ligni Indici decocto, vncijs duabus exhibeatur. Ole¬
um, quod inde per chemiam singulari industria paratur, incidit,
extenuat, aperit, & discutit: vnde ex vino maluatico, vei alioliquo
re exhibitum calculos vrinámque educit: in strangulatu vte¬
ri efficacissimum est, si naturalia, & os eius ipso inungantur.
CALIDI ET SICCI, ORDINE SECYNDO.
Bitumen, quod Gracè [GR]ἄσπαλτος[/GR] dicitur, materia est, vel ex
terra, vel ex mari, vel ex stagno, vel ex fonte aliquo scaturiens: pro¬
Succinum.
Bitumen.