867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS V. 197
bulliètque, donec nulla magis alba materia appareat, maneantque sic
purpureae faeces in fundo: quas tunc reijcies. Alba haec percola¬
ta materia iterum in balneum maris reponetur: ac vbi reliquum
aquae caelestis expirauerit, pérque balneum maris detracta fue¬
rit, alba quaedam siccáque materia in fundo subsistet. Eadem po¬
stea valenti aqua soluetur: quae rursus per balneum detrahetur,
iterumque noua ipsi instillabitur, tolleturque vt priùs: atque id
vbi ter quaterue reiteratum fuerit, materia admodum subtiliter,
& pulchrè soluentur. Post haec aqua pluuialis albę materię superin¬
fundetur, & per balneum maris rursus detrahetur. His ita pera¬
ctis, iterum alia recens pluuialis aqua ei admiscebitur, & rurs¬
sus deponetur: idque quinquies, vel sexies, donec vniuersa acri¬
monia sublata fuerit. atque tum alba ista materia tanquam al¬
bum & pellucidum sal, hoc est Saturni, aut dulce sal, efficitur:
Quòd si id in cella vinaria, aut alio loco humido lapidi superim¬
ponatur, in aquam, aut oleum quoddam redigitur: quod omnis
generis vitia curat. Eodem igitur modo, quo sal stybij, aliáque prae¬
paratur. Theophrastus sal corrosiuum dulce vocare consueuit, ad
externa vlcera, ac rodentia efficax. Quidam olim eruditus, artis¬
que chemicae peritus plumbo valenti aqua soluto varia maligna
vlcera praecipuè cancrosa linimentis eo imbutis in fectísque feli¬
citer sanauit: sic tamen, vt cum aqua fortis esset ablata, fontanam
in locum eius substituerit.
Plumbago graeco nomine [GR]μολυβδαῖνα[/GR] dicta, fossilis, & factitia,
25 idem quod argenti spuma efficit, ad emplastrorum lenientium
materiam accommodata.
Cerussa, quae Graecè [GR]ψυμμύθεον[/GR] nominatur, frigida & sicca
in secundo ordine, emplastris idonea est. adusta in sandycem
degenerat. Atque haec de metallis & fossilibus: quorum cognití¬
onem, si desideras, ex chemicorum scriptis consequi poteris.
MATHETES, Quod pondus metallica sibi vendicant? GE¬
RON, Aurum & argentum ad remedia interna, granis duobus, vel
tribus, vsque ad scrupulum dimidium exhiberi possunt, siue in fo¬
lia, siue in puluerem redacta. Potabile guttae vnius, aut duarum
instar in vino datur. Argenti spuma minimo pondere, vnciae:
summo autem selibrae, aut librae, vt plurimum: sicut etiam cerus¬
sa & plumbago externis remedijs imponuntur. Aerugo, aes
vstum, flos aeris, cum acria sint per se, vel ob vstionem, drachmae
semissis, vel vnius integrae, vel duarum pondere praescribi de¬
bent, sicut etiam Diphryges, quod eiusdem est naturae. Plum¬
bum, stybium, cerussa, & alia quae sine morsu exiccant, drachmae
pondere vsque ad vnciam, vel ampliore expenduntur. Bitumen,
R 4
Plumbago.
Cerussa.
Pondera.