485
COLLECTANEA
tis etiam sublimari et huic debet dari primo ignis fortissimus
à principio, ut spiritus secum deportent corpus etc. de quae
prius dictum est.
De assatione.[sic]
ASSARE est res inceratas in uase uitreo positas,
posito super cineres calidos prope ignem desiccare,
saepius uertendo uas admodum assaturae mouendo
materiam aliquando cum baculo.
De calcinatione.
CALCINATIO est rei per ignem pulueriza¬
tio ex priuatione humiditatis partes consolidantis,
quod fieri in arte necesse est. Non enim fit plena
& perfecta mixtio corporum & spirituum, nisi utraque in
aquam redigantur. quae est enim metallorum prima materia,
quod nequit fieri quandiu habent humiditatem naturalem,
quae ea facit fundi, liquefieri & moueri in igne, ad modum
aquae & tenet partes corporum in eis continuas & firmat et
nihil potest eis admisceri per quod possint in aquam redigi.
Vnde necesse est quod talis ab eis humiditas admoueatur ut pos¬
sint fundi & ingredi & stent in igne ut cinis uel lapis calci¬
natus et tunc possunt imbibi super marmor seu incerari cum
aquis ipsa potentibus dissoluere. Vt aqua salis armoniaci uel
aquis acutis toties donec solui possint, quia tunc quaelibet
pars aquae dissoluentis potest bene misceri cum qualibet parte
corporis dissoluendi.
De dissolutione.