867
Pyrites.
Hyacinthus Sa¬
phyrus Smarag¬
dus.
Lapis Armenus
& Cyancus.
Belzobarticus.
Carbunculus.
Gypsum.
Crystallus.
Cauterium ex
crystallo.
200 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
Pyrites seu marchasita emplastris resoluendi, & discutiendi
vim habentibus miscetur, sicut etiam schistos. Huiusmodi medi¬
camentum, & pus saepenumerò, & materiam grumosam in spa¬
tijs intermedijs musculorum natam, per halitum discutit. Quine¬
tiam in pollinem detritus medicinis ocularijs, & sistentibus san¬
guinem muliebréque profluuium admiscetur: nec non ijs quae
vlcera glutinant, carne replent & cicatrice obducunt, additur.
FRIGIDI IN PRIMO, SICCI IN
SECVNDO.
Hyacinthus, Saphyrus, Smaragdus, cordi recreando efficatio¬
res sunt ex materia durissima, & valdè pura conflati, preciosi &
rari. Fragmenta eorum minoris aestimantur. Smaragdus potus
ab elephantico morbo liberat, illitusque cum melle illum, & im¬
petiginem discutit.
Lapis Armenus & Cyaneus efficatiores magísque acres sunt: at¬
que ideo etiam periculosi. Inter purgantia referuntur, quamuis
id segniter praestare nonnulli scribant.
FRIGIDI IN SECVNDO, SICCI
IN TERTIO.
Belzoharticus lacryma cerui dicitur. In India ex stomacho,
vel corde animalis cuiusdam extrahitur: praestantissimum ac di¬
uinum antidotum contra omne genus veneni, ac pestilentiam.
tabellae ex eo; & aqua rosacea parantur ad idem efficaces.
Carbunculus fortè lapis lunaris dicitur, quòd in tenebris cla¬
ritatem emittat, albus, pellucidus, igneas quasdam scintillas re¬
praesentans: non rubinus albicans. Proprium eius est animum in¬
citare, & alacrem facere. colores enim spiritum iuuant.
FRIGIDI ET SICCI IN QVARTO.
Gypsum maximè astringit, reprimit, glutinat: hinc sanguinis
eruptionem cohibet: sed potum strangulatu iugulat.
Cystallus gignitur ex humore in terrae visceribus condito:
vnde etiam beryllus, & alij lapides proueniunt: nec non in mar¬
morum, aliorumque lapidum, & metallorum fodinis Germaniae,
Scythiae, Cypri, Hispaniae. Saepe in agris, vbi coloni aratro ipsi¬
us glebas effodiunt. idem facit, quod ferè gypsum astringendo:
eóque in puluerem tenuissimum tritum, ex vino austero dysente¬
ricis opitulatur: nec non alba vteri profluuia compescit: lac nutri¬
cibus auget. quinetiam cauterium ex pila crystalli fieri solet: quo
delicati homines, qui ferrum candens reformidant, vruntur.
Notandum est, ex eodem crystallo oleum arte chemica praestan¬
tissimum fieri: quod drachmae semissis, vel integrae ad calculum
ex aqua cardi benedicti datur: nec non ad lac muliebre augen¬
dum ex