867
Pulmo vulpis.
Vermium pou¬
dus.
Cantbarides.
Vnicornu.
Ebur.
208 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
dum ad ventriculi dolorem, tertium ad viscerum fluxiones effi¬
cax est. Hoc etiam prętereundum non est, cingulum ex intestino
lupi factum, ad colicam mirificè prodesse.
CALIDAE, ET HVMIDAE TEMPERATE
Pulmo vulpis, ad articulorum affectus curandos valet: item
ad pulmonum vitia, & angustiam pectoris: vnde eclegma, quod
Arabes loch vocant, in officinis paratum habetur.
MATHETES, Quo pondere animalium partes, vel ipsa ani¬
malia remedijs induntur? GERON, Vermes toti oleo ex lumbri¬
cis inscripto imponuntur, & cum cineres ex eis parantur, toti etiam
vruntur. Sic scorpiones toti, & cremantur & in oleum recipiun¬
tur. Hirundines quoque, cicadae, cuculi, passerculi, trogloditae
viperaeque totae cremantur: ex his autem in pastillis confi¬
ciendis, caput, cauda, pellis, ossa & interiora abijciuntur: carnes
solae retinentur. quae etiam sic mutilata compositionibus immi¬
tuntur, & tum pondere, tum numero solent appendi. Integra nume¬
ro frequentiùs: quanquam pondere etiam si minora sint, vt cimi¬
ces, asellae, & blattae. cantharides in externis remedijs, tum ijs quę
vesicas excitant, tum alijs interdum totae sumuntur. Recentiores
autem alas & pedes aufferunt semper. Partes animalium siue ma¬
iores, siue minores, siue tostae, siue alio modo praeparatae, omnes
semissis drachmae, vel integrae instar adduntur. Intestina lupi
drachmae vnius, vel duarum pondere per se, vel cum vino assu¬
muntur. In electuarijs & pulueribus vnciae vnius, vel duarum in¬
star imponi possunt, quòd multis vicibus ea dari soleant. Pul¬
mo vulpis siccatus in furno, dimidij scrupuli pondere, vel amplio¬
re vsque ad drachmam adijcitur. quòd si odorata ei admiscean¬
tur, vsque ad drachmas duas praescribi potest: sic etiam iecur lu¬
pi vsurpare licet, quia verò ingrata sunt, & foetida, minùs placent.
OSSA.
FRIGIDA ET SICCA MODERATE
Vnicornu Graecè monoceras dicitur. Huius animalis cornu
ramentum ex vino potum, iuuat partum & secundas educendas,
nec non sudorem venena, pestilentiámque abigendam, potu sa¬
lubriter excitat.
Eboris scobes, seu vt officinae dicunt, rasura, morbo regio la¬
borantibus, ante cibum ex vino datur: si febris adest, ex aqua ci¬
chorij & lupulorum. Singulariter etiam ad vermes in febribus
valet: quia eos non, vt reliqua calefacientia, auget. Confert etiam
medicamentum hoc diuturnis obstructionibus, & stomachi do¬
lores abigit: huius potu mulieres ad concipiendum fętum aptissi¬
mae red¬