867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS V. 219
dari, vt in fluxione intestinorum, cerebri, & aliorum. Nam pur¬
gant, & partem affectam simul corroborant, impediuntque, ne ea
afficiatur. Quemadmodum absinthium, aliaque astringentia non
conferunt, quando pituita intestinis, & ventriculo insidet: ita neque
myrobalani prosunt. Cùm autem extenuata illa fluit, conueniunt
magis, quàm colocynthis, aliáque calida, & sicca medicamenta:
quae fluxiones potiùs augent, quàm curent. Ideò Auicenna ad¬
miscet myrobalanos medicamentis purgantibus pituitam, vt in
catapotijs assaieret. Caeterùm myrobalani in dysenteria, non sunt
oleo amygdalarum dulcium confricandi: quòd sic astrictio¬
nem amittant. cùm autem soluere aluum volumus, ex succo ro¬
sarum confricare licet. asperitas illorum in pectoris, & vesicae vi¬
tijs, oleo amygdalarum dulcium tolli debet. Myrobalani lutei ex
succo rosarum magis aluum resoluunt. si coquere ipsos oportet,
primùm, sicut alia dura imponi ollae debent. Rheubarbarum &
colocynthis non ferunt decoctionem. quamuis illud astringat:
quia vim solutoriam, si coquantur, amittunt. Quare, quae coque¬
re diu non licet, per dies aliquot macerari possunt: quò aqua ma¬
gis penetret, & faciliùs ipsa percoquantur. Quia autem maceran¬
do minùs quàm coquendo resoluuntur, minùs etiam illa coqui
debent. Atque haec sunt proximis ferè similia medicamenta pur¬
gantia. MATHETES, Qualia vocas mediocria medicamenta cor¬
pori purgando idonea? GERON, Quae iam commemoratis pau¬
sunt efficaciora: ob quod etiam minore pondere vsurpantur. gantia.
25MATHETES, Recenseas igitur ordine singula, quemadmodum
superiûs lenissima.
GERON, Polypodium latinis filicula vocatur: quòd filicis
modo pennata sit: Graeci autem [GR]πολιπόδιον[/GR] à pedum multitudine
appellant. Idem nomen etiam officinę retinuerunt. Est autem ge¬
nere duplex. Primum omnibus notum, vt quod vbique locorum
frequens proueniat: alterum paucioribus cognitum, folio asple¬
ni, quamuis longiore magisque viridi, & per ambitum laciniato:
radice autem priori quidem simili, sed paulò graciliori. Quod in
quercuum caudicibus gignitur, magis commendatur: eóque me¬
dicinam factitantes semper hoc eligunt: quòd siccioris sit natu¬
rae. Nam quod in solo, & mucosis lapidibus saxisque prouenit, hu¬
more quodam excrementitio magis abundat: vnde ventriculum
offendit, flatibus ipsum replens, subuerténsque, & nauseam exci¬
tans: qua de causa vsus eius pertimescendus est. Nullum autem
polypondium nimis vetustum recipi debet: quia naturalis eius hu¬
mor amittitur: imò neque plus satis recens: quia nimis est humidum,
sin autem aliquandiu asseruetur, etiam id quod in solo, & saxis na¬
T 3
Rheubarbarum
& colocyabis
non ferunt deco¬
ctionem.
Medicamenta
mediocriter pur¬
gantia.
Polypodium
Polypodium
quaereinum prae¬
stantius.