867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 225
bris venulis intertextum: succo constat flauo, ruffo, & viscoso.
ptimum rheubarbarum censetur: quod nondum cariem expertum
est: sed nouum, recénsque, & vehementer amarum, ponderosum
odoratumque: foris nigricans: intus rubro flauescens: si mandu¬
cetur, croci colorem repraesentat: quod itinere terrestri ad nos
perfertur. atque hae rheubarbari veri notae sunt. adulteratum au¬
tem obscurum, mixtúmque colorem, & acrem gustum refert.
Porrò ne temporis spatio cariem experiatur, cera oblini, aut in
melle reponi, aut in psyllij semine, aut milio sepiliri debet: vnde
tribus, vel quatuor annis integrum, sincerumque seruari potest.
Nostrâs rheubarbarum peregrino non est absimile: vt quod etiam
bilem deijciat: sed illo minûs est efficax. MATHETES, Quae sunt,
rhcubarbari vires? GERON, Non vnius est facultatis, & naturae,
quia nonnullis calidam & siccam secundo gradu obtinet: aperit,
dissipat, & propellit: item amarescit, cogit, & astringit. Si in aqua
destillatitia, aut vino maceretur, calida qualitas à terrestri separa¬
tur. lene est medicamentum: iunioribus, & senibus idoneum:
deò vt etiam pueris, grauidis & teneris tutò exhiberi possit. MA¬
THETES, Solúmne, an cum alijs mixtum, aut qua tandem forma
sumetur? GERON, Non solum: sed nardi Indicae, vel iunci odorati,
vel cinamomi momento adiecto, ex vino albo generoso, praeser¬
tim in obstructionibus reserandis: aut ex sero lactis caprini, aut in¬
tyhi, aut apij, aut plantaginis decocto maceratum, longè efficaci¬
us euadit. Dilutu rheubarbari macerati, expressiquemeatibus vi¬
scerum detergendis, infarctibus adaperiendis, & recrementis de¬
ijciendis accommodatum. vbi autem cum aqua & vino deco¬
quitur, vires eius soluuntur. in puluerem redactum, quod vulgò
dicitur in substantia, viscera astrictione roborat: magis autem tor¬
refactum. succus eius, qui per chemiam extrahitur, omnibus
praestat. MATHETES, Quodlibétne rheubarbarum in pulue¬
rem conteri probè potest? GERON, Densum, selectum, ac benè
compactum, optimè conteritur: rarum autem ac laxum, deteriùs:
vt quod ex vehementi, & diutina contritione euanescat. MATHE¬
TES, Quem humorem rheubarbarum purgat? GERON, Non mo¬
do bilem, sed etiam pituitam ipsam in puluere assumptum, à scru¬
pulo vsque ad drachmas duas: in diluto autem ad semunciam,
aut ampliore pondere exhibetur: ac propriam quandam cùm
astringendi, tum etiam ventriculum, & iecur roborandi, eorum¬
que cruciatus punctorios discutiendi facultatem obtinet: sangui¬
nem emendat: obstructiones aperit: omnésque affectus ab illis ex¬
citatos, regium morbum, lienis crassitiem, & diuturnas febres sa¬
nat: sanguinis sputo, & qualibet ex perte eruptionibus prodest.
Optimum rheu¬
barbarum.
Vires tharbarbari
Vsus.
Dilutum.
[GR]Ευχῶλωος
seu extractum
rheubarbari.