867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS V. 233
tum celeriter contrahunt. MATHETES, Pergas nunc optatissi¬
Geron ad reliqua purgantia.
GERON Iris sequitur, quam hodie latinobarbari Ireos ap¬
pellant: cuius radix tantùm medicis commendatur. Varijs in locis
gignitur: sed Illyrica omnibus praecelsit: non quòd genere ac spe¬
cie ab alijs differat: sed quòd coeli solius clementia praestantiori¬
bus polleat facultatibus: reliquae hac sunt inferiores. Galenus
Gallica, alba, purgatáque, tanquam optima in opere de composi¬
tione medicamentorum vsus est. hodie nobis Florentina, aut in
eius agro nata in vicem Illyricae obtruditur: quanquam haec eti¬
am apud nonnullos seplasiarios non minùs excellens inueniatur.
MATHETES, Quas vires obtinet iris? GERON, Multas sanè prae¬
ter eas, quas Dioscorides ei tribuit: secundo ordine absoluto, vel
tertio inchoante calefacit, & siccat. Succus nostratis iridis (nam
Illyrica sicca ad nos adfertur) expressus vnciae instar, cum mellis
rosacei colati besse, vel cum senae decocto; vel ex aqua mulsa ieiu¬
no potui datus, bilem flauam, pituitámque, & aquam subter cu¬
tem expurgat: naribus infusus ex cerebro pituitam mirificè edu¬
cit. At solus per se exhibitus ventriculo nocet: eóque mulsa, &
& nardus Indica ei misceri debent. MATHETES; Quibus alijs vi¬
tijs Iris opitulatur? GERON, Viscosos, & contumaces in pectore
humores extrahit, tussíque confert, in placentulas redacta: quas
officinę Diaireos inscribunt. mansa radix oris halitum commen¬
dat: dentium dolores lenit, si decocto eius foueantur: contrita
& ex aceto sumpta omnibus venenis aduersatur. Extrinsecus hae¬
morrhoidas fotu elicit. adhaec coquit, abstergit, digerit, resoluit,
lenit, reserat, & vulnerarijs medicamentis mixta carnem gignit.
Multa sanè de hac radice praedicasti: dic ia m quomodo cyclami¬
num in officinis appellatur?
GERON, Panis porcinus barbarè: quòd porci libenter ve¬
scantur. MATHETES, Quot eius species habentur? GERON, Duę:
prima omnibus cognita est: altera quae sit, nondum satis constat
lam primi generis etiam duae reperiuntur: maior, & minor. Hu¬
ius radix parua, nucis auellanae, cicer: imque magnitudine cerni¬
tur: illa verò magni rapi in modum extuberat, pullo colore: fre¬
quens admodum est, vt quae passim in syluis, & vmbrosis locis
nascatur: minor in valle Annarię montium copiosa prouenit. MA¬
THETES, Quas vires repraesentat? GERON, Tertio ordine cale¬
facit, & siccat, abstergit, incidit, ora venarum aperit, attrahit, & di¬
gerit. MATHETES, Quid succus eius praestat? GERON, Adeò ve¬
hemens est, vt etiam ventri illitus aluum subducat, foetúmque
interimat: naribus inditus, cerebrum expurgat: diuturnos capi¬
V 4
Iris.
Cyclaminuae.
Vires cyclamini.