867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 235
ob amaritudinem displiceat, cum mali arantij succo modico di¬
lui potest. Huius mixturae drachma semissis ex vino generoso
sumpta aluum soluit: vrinam copiosè ciet: longiore vsu obstru¬
ctam bilem, pituitámque cum multis flatibus detrahit, idque
citra ventriculi molestiam: ob quod aqua inter cutem laboran¬
tibus mirum in modum prodesse constat. MATHETES, Quae fa¬
cultates sunt Aristolochiae?
GERON, Radices habet calidas extenuatorias, abster¬
gentes, amaras, & subacres. Tres eius species existunt: nempe lon¬
ga, rotunda, & sarmentacea. duae quidem priores omnibus ferè
seplasiarijs cognitae sunt: tertia autem rara, & paucis nota. Solius
rotundae radix ad humores pituitosos purgandos est efficacior:
vt quae cum aqua pota drachmae instar, pulmonem ac pectus ab
humorum lentore, & putredine insigniter expurget: vnde suspi¬
riosis, singultientibus, commitialibus, podagricisque opitulatur:
nec non ruptis, & conuulsis, si quod aliud medicamentum, ido¬
nea. Actuario sarmentaceae semen exiccatum, tritumque ex aqua
pituitam simul & bilem prolicit: ventriculo gratum. MATHE¬
TES, Quid hermodactylus in officinis appellatur?
GERON, Non verùs, sed venenosum illudephemerum col¬
chicum, vulgò bulbus agrestis, Germanicè [G]wysen zeyttlosen[/G]: ex
quo seplasiarij cum alia medicamenta, tum catapotia conficiunt
quae pilulas ex hermodactylis inscribunt. plus autem illud no
xae, quàm vtilitatis adfert: imò aegros grauiter offendit. MA¬
THETES, Quid verus est hermodactylus? GERON, Paulo
Aeginetae, & alijs Graecis [GR]πεντάφυλλον[/GR] seu quinque folij radix: quae
& per se, & ex aqua data vim purgandi habet, praesertim arthriti¬
cis, quando humores è capite defluunt, accomodata: Arabibus au¬
tem alia, sicut officinis. verùm cùm facilè haec corpus inflammet,
30 flatusque generet, & difficulter soluat, eius loco ad pituitam zin¬
zibere, sale fossili, chamaepyti, enula campana, semine rutae agre¬
stis, vtendum est: quae omnia articulos iuuant, & medicamenta
ad eos deducunt. Quae autem radix hodie nobis hermodactylus
dici possit, nondum satis constat. Sunt qui palmam Cbristi vul¬
go dictam hermodactylum esse coniecturent, tum ex nominis
tymo (nam Mercurij digitum significat) tum quòd bulbacea sit,
sicut colchicum: tum quod sumpta non modo vomitiones, sed
tiam aluum cieat. At quod hermodactyli albi, & rubri nomine
pud Actuarium, & Nicolaum Myrepsicum profertur, Ben al¬
obum, & nigrum Mauritanis dictum repraesentat. Nonnulli ho¬
die ephemerum alijs in locis, quàm in Colchide prognatum, non
adeò exitiosum esse, eumque hermodactylum dici affirmant, qui
Aristolechis.
Hermodactylus.