867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VI. 287
vnciae tres: ex aquę fontanae libris tribus ad dimidias decoquan¬
tur. Iuris decocti librae, addetur semuncia hierae compositae, vel
benedictae, vel electarij diaphoenicon, vel Indi maioris: mellis
despumati, vel succi siclę vncia: salis communis drachmę duę: vel
si mauis, salis fossitij, seu gemmae scrupulus, aut dimidius. Huius¬
modi clyster in aluum inditur: qui etiam ex paucioribus subitò
parari potest, nempe ex melle, & oleo, vel ex melle, & succo siclę,
alioue decocto, aequali portione. MATHETES, Ex quibus enema¬
ta ad humores expurgandos parari debent? GERON, Ad bilem
10 ducendam, quatuor herbis emollientibus, parietaria, oxalide,
quae acetosa est, cucurbita, buglosso, cyrsio, intybo satiuo, cicho¬
rio, fumaria, lupo salictario, anetho: item ex seminibus quatuor
frigidis maioribus: ex floribus autem buglossi, violarum, nym¬
pheae, cyrsij, seu boraginis: nec non ex vuis passis, palmulis The¬
baicis, prunis, & alijs fructibus idoneis: ex radicibus maluae, al¬
thaeae, lilij albi: oleo amygdalino dulci, liliorum alborum, viola¬
rum: melle rosaceo: purgatorijs medicamentis, casia, & eo, quod
catholicon dicitur, diaprunu simplici, electario ex psyllio, vt
ENEMA AD BILEM.
Maluae, althaeae, parietariae, violae, intybi, cichorij, lactucae,
portulacae, singulorum manipulus semis: radicum althaeae, lili¬
orum alborum, vtriusque vncia: prunorum Damascenorum vi¬
ginti: vuarum passarum purgatarum sescuncia. MATHETES,
Quid agendum si validus calor simul infestet? GERON, Quatuor
seminum frigidorum maiorum contusorum, singulorum drach¬
mae duae adiungentur: florum nympheę, cyrsij, buglossi, singulo¬
rum pugillus: ordei integri tantundem: omnia simul ex aquae
sextario ad tertias decoquantur. In iuris colati libra, casiae fistula¬
ris praeparatae, aut electarij catholicon, aut diaprunon simplicis,
zaccari communis, singulorum vncia: vitellumque oui cum olei
rosacei, aut violacei, aut amygdalini dulcis vncijs tribus additis:
mellis violacei vncia: salis drachma dilui debent, miscerique, &
subter infundi. MATHETES, Quibus eneima ad humores pituito¬
sos per inferiora expurgandos rectè paratur?
CLYSTERIVM AD PITVITAM.
GERON, Ex quatuor emollientium singulis manipulis: ca¬
laminthae, acori, chamaepytis Illyricę, saluiae, roris marini, samsu¬
chi, agrimonij, polij montani, abrotani, melissophylli singulorum
sescuncia: radicum helenij, asparagi, rusci, acori, singularum sescun¬
cia: polypodij quercini vncia: seminis anisi, carui, cumini, ameos,
b
Eneimata pur¬
gandis humori¬
bus idonea.
Ad validum ca¬
lorem.