867
Excrementorum
vetentio in iliaco
dolore.
Clysteres dolores
iliacos lenientes.
Colicae compositi¬
ones.
Clysteres ad ne¬
phriticos dolores
294 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
cis althaeae selibra: florum violarum, & chamaemeli, vtriusque pu¬
gillus. decoquantur in aqua hordei: ac in huius iuris libra diluan¬
tur mellis violacei & zaccari rubri singulorum vnciae duae: addan¬
turque olei amygdalarum dulcium vnciae tres: per inferiora in¬
ijciantur: & si magna sit excrementorum retentio, succi betae vn¬
ciam vel duas admisceto. nam facultatem expultricem incitat irri¬
tatque, & citra dolorem materiam euacuat. MATHETES, Quibus do¬
lor leniri potest? GERON, Lactis bouilli recenter mulcti libra, cum
zaccari vncijs duabus (ne illud coalescat) iniecta: vel, maluarum,
violarum in aqua decoctarum iuris, olei amygdalarum dulcium,
singulorum selibra ano indita: vel quatuor seminum frigidorum
maiorum probè contusorum, singulorum vncia: cui olei amygda¬
larum mensura conueniens addatur, ac fiat eneima.
OBSERVATIO.
Veteres compositiones colicas, quae opium recipiunt, ob
vehementiam cruciatuum inijcere coacti sunt: magis autem conue¬
nire videntur arteriacae, quae minùs calefaciunt, leniterque abster¬
gunt, oleo amygdalarum dilutae, & partes astrictas remittunt,
aut certè minùs comprimunt, & dolorem sedant. At in morbi de¬
clinatione oleum chamaemelinum, & anethinum. inijciendum
est. Quia verò clysteres partem affectam vix attingunt: imò ab
insigni illa intestinorum inflammatione attrahuntur, ideò copi¬
osiùs inijci debent, vt recrementa deorsum detrahant, aut pro¬
hibeant, ne ventriculus ea adse rrahat, & per vomitionem reijci¬
at, quod aegris permolestum esse solet: sed leniter illa è superiori¬
bus detrahantur, ne parti inflammatę inhaerescant, & dolorem au¬
geant. His sanè clysteribus, sicut etiam balneis intollerabilis ille
cruciatus mitigari solet: qui à bile plurimùm excitatur, dum per
intestina descendens, diutiusque illis inhaerescens, erysipelaceam
inflammationem, aut erysipelas ipsum in gracilibus intestinis ex¬
citat. MATHETES, Quinam clysteres ad dolorem nephriticum
bene faciunt?
GERON, Primùm is, qui ad colicum inscriptus est, adhiberi
debet, qui alui recrementa euacuet, flatusque discutiat: deinde qui
emolliat, incidat, & extenuat. dolor nanque iste vel ob calculum è
renibus per meatus vrinarios descendentem, vel ob pituitam
lentam, crassámque per eosdem defluentem fieri solet. MATHE¬
TES, Ex quibus igitur clyster parabitur, si calculus doloris causa
fuerit? GERON, Ex seminibus, floribusque: nec non radicibus, bu¬
tyro, vel axungia, cum oleo amygdalarum dulcium, vel ex scor¬
pionibus confecto, quae meatus adaperiant, & pituitam, qua so¬
let ob¬