485
DE NATVRA SOLIS ET LVNAE. 200
trans ingrediens & perficiens quantum est de se statim & to¬
taliter in opere stat; quia fixatur cum suorum uirtute spiri¬
tuum & in sua humiditate ex qua fit fusio, ingressio & fi¬
xio stans. Sed quia non omne spermae generat, sed oportet
esse filiosum & digestum spiritu nutrimentali, quod qui¬
dem generatur in hepate uitali, quod fit in corde animalis,
& quanto isti spiritus magis sunt digesti & erunt in praedi¬
ctis locis decocti diutius & reuoluti, tanto efficacius generant
& effectum perfectiorem pariunt & numerum copiosiorem
multiplicant, aliquando duo gemelli aliquando septem, ali¬
quanto quadraginta uno ictu fiant. Dicit enim Auicenna se
uidisse quòd una praegnans quadraginta ciccerit abhorsus
uno saltu, quod considerantes philosophi, quod etiam de se¬
mine ad generationem aggreditur sed solum praedicti spiritus
ut patet per philosophum in libro de animalibus incoeperunt
opus in uase uitri claudi & sub fimo solui in aquam & po¬
stea coagulari in igne calido & humido. Ipsoque eodem uase
si aperiretur ipsa natura conquassaretur et forte ipsi spiritus
euanescerent. Idipsum uoluerunt saepius reiterari. Quia re¬
solutio secundum Rhasim est thesaurus rei & auspicium com¬
plementi & in ipsa est totum secretum. Quia sicut supradi¬
ctum est. Ille lapis multiplicatur in infinitum secundum quan¬
titatem, uerbi gratia. Vna pars primo perficiebat x. si semel
soluitur & coagulatur perficit 100. si bis uel ter 200. si 12.
tunc perficit partes infinitas. Est autem huius ingenium tan¬
tae efficaciae. Quod philosophi dixerunt, quòd omnis creatura
corporalis seu spiritualis proprietas aliqua in hoc lapide ex uir¬
tute operationis illius in figura describitur & continetur. Et
cum Hermes perlustrasset omnia, uim huius lapidis & tam
naturalium rerum, quàm etiam super naturalium gradum