867
Clysteres astrin¬
gentes.
Profluuij ventris
subitum remedi¬
um.
296 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
pserunt, animaduertitur. MATHETES, Súntne aliae praeter has
clysterum species?
GERON, Sunt indubiè etiam astringentes, abstergentes, &
glutinatorij. MATHETES, In quem vsum astringentes adhiben¬
tur? GERON, Ad aluum nimis fluentem comprimendam, siue lae¬
uitas intestinorum, siue profluuium, siue difficultas eorum infe¬
stet. MATHETES, Ex quibus conficiuntur? GERON, Ex herbis
quae siccent, minùs autem refrigerent, sed modicè potiùs calefa¬
ciant: quales sunt folia, & nuces cupressi, absinthij folia pauca, ver¬
basci, radix vulgaris acori.
CLYSTER ASTRINGENS.
Radicis acori vulgaris, cyperi, heptafolij, seu bistortae, singu¬
lorum quadrans: rosarum rubrarum pugillus: balaustiorum vn¬
ciae duae. Haec in aqua ferrata decoquentur. magis astringet, si aca¬
ciae, vel hypocisthidis succus in iure diluatur.
ALIVS.
Ex lactis scissilis (hoc est, in quo calculi fluuiatiles rotundi,
aut orbiculi ferrei, seu laminae candentes extinctae fuerint, vul¬
go lac vstulatum appellant) dodrante, vel libra: amyli drachma¬
semisse, vel integra: gummi Arabici, vel tragacanthi, vel ambo¬
rum modicè frixorum, singulorum drachma semisse, vel integra,
vel duplicata: boli Armeni, sanguinis draconis, singulorum dra¬
chmis duabus: olei rosacei & chamaemelini, singulorum sescun¬
cia. Ab inferioribus partibus infundatur.
OBSERVATIO.
Notari debet, medicamentalaxantia, abstergentiaque, huius¬
modi clysterijs miscenda non esse, vt sunt olea, zaccarum, mel,
ouorum lutea, sal, & quaecunque alijs addi solent.
CLYSTER AD PROFLVVIVM ALVI EX
calido & acri humore.
Succi plantaginis maioris & minoris, polygonij, portula¬
cae, singulorum seorsum, vel omnium simul recrementis expur¬
gatorum siue per coctionem, siue digestionem lentam quantùm
ad eiusmodi clysterem parandum satis est: pulueres, oleáque su¬
prà dicta adijciantur. Quòd si verò necessitas subitum remedi¬
um postulet, ex decoctis superiorum herbarum, vel aquis destil¬
laticijs, adiecta rosacea, clysteres in hunc modum fieri debent.
Decocti vtriusque plantaginis, portulacae, rosarum, poly¬
gonij