485
DE NATVRA SOLIS ET LVNAE. 202
habetur propositum quòd durum est, inquantum expedit.
Alij autem dixerunt. Quòd aurum cor confortat à tota spe¬
cie materia separata. sicut Magnes ferrum separatum attra¬
hit, sed hoc ratione principiorum auri, scilicet natura mer¬
curij & sulphuris quae sunt duo principia talis speciei & na¬
tura & suppositum non differunt realiter ut homo & Fran¬
ciscus: & sic uirtus totius speclei est secundum uirtutem prin¬
cipiorum. Sic tamen quod sit prius ratione uirtutis à coelo influ¬
xae, & uirtus coeli communis est: & influit in patlente dispo¬
sito semper & ubique, unde omni tempore homo generat homi¬
nem & sol. igitur in illa materia excellenter supra uirtuiem
naturae disposita talem uirtutem communicabit. Igitur idem
quòd prius. Alij dicunt quòd fit preciositas ex minerali pro¬
prietate quia eius preciositas non fit ex materia eiusdem spe¬
ciel ueritas approbatur. Arguunt aliqui sic quia confortatio
cordis est à margaritis. igitur non sequitur totam speciem.
Sed respondetur: quòd confortare cor est per determinata
media, quod nulli conuenit nisi auro. Sed contra arguitur sic.
Zaphirus cor confortat à tota specie, igitur per determina¬
ta media. Sunt igitur aliquae uiae speciales utriusque. Sed
margaritae cor confortant & corallus & infinita alia quae in
mundo reperiuntur: & ergo sunt infinitae uiae speciales.
Erga merito per determinatas uias & per determina¬
ta media aurum praeparatur ut est supradictum.
Et sic patet quaestionis determinatio cum sua re¬
sponsione uera & determinata de natu¬
ra Solis & Lunae. Deo laus &
gloria per semper secula.
Amen.
cc ij