213
1
GENEROSISSIMI DO¬
MINI BERNARDI, COMI¬
TIS MARCHIAE TREVI¬
SANAE LIBER.
De secretissimo Philosophorum opere Chimi¬
co, per naturam & artem
elaborando.
QVO veros inquisitores huius ar¬
tis à communibus erroribus retra¬
ham in veram semitam, ne suas fa¬
cultates dilapident, laborumque no¬
minis & famę iacturam faciant fal¬
sis librorum receptis insistentes, vt sunt Geberi,
Rasis, Alberti Magni, Tramitis, Luminis, Cano¬
nis Pandectarum, Demophontis, Summae, ac
liorum hominum seducentium, narrabo primùm
errores meos, ac deinceps quemadmodum ad
optatum finem peruenerim, quaterque hisce
proprijs manibus lapidem fabricatus sim, & ab¬
soluerim. Quo tandem & qui meum legerint
processum, speculationibus & imitatione ope¬
rum naturae pariter efficere valeant. Fatuum es¬
set cum vulgo iudicare, propter Sophistas & im¬
postores, quos in hac arte versari videmus in
dies, falsam existere, vel eius veros autores, & sa¬
pientes suis scriptis imponere voluisse alijs, quia
ipsi fuerint illusi, quin potiùs famam de se post
mortem reliquisse voluerint, & non infamiam,
aut vituperium. At ignarum vulgus hoc habet
idioticae proprietatis, vt mox à prima lectura,
A 4