213
54
DIONYSII ZACHARII
ea, pauperumque in primis non sint immemores
ad sui condemnationem, Deo gratias agant as¬
siduè pro hoc, & reliquis liberalitatis suae do¬
nis, cui sit laus, honor, & gloria soli in aeternum.
PRIMA PARS OPVSCV¬
LI DIONYSII ZACHARII,
QVAE NARRAT, QUA VIA PER¬
uenerit autor ad veram notitiam huius
artis, operisque diuini.
HERMES ille Trismegistus non imme¬
ritò vocatus philosophorum omnium
naturalium propheta primus, atque pa¬
ter, diuini lapidis autor, & Terma¬
gnus Interpres, postquam expertus esset verita¬
tem huius diuinae philosophiae, scriptum nobis
reliquit, quòd nisi metuisset vniuersale Dei iudi¬
cium postremum, nunquàm de hac diuina scien¬
tia quicquam scripsisset, in tantam venerationem
habuit. Huius opinionis etiam extiterunt quot¬
quot eum in hac arte sunt imitati: quo factum vt
omnes libros conscripserint in ea, variis argumen¬
tis in vtramque partem concludentibus, vt ait Ge¬
ber in Summa, vt ignorantes ad hunc modum er¬
rare cogerentur, econtrà doctrinae filij sub opi¬
nionum eiusmodi varietate, mentem ipsorum per¬
ciperent. Quos nihilominus etiam errare fuit
necessarium à principio, vt postquàm adepti fue¬
rint