213
56
DIONYSII ZACHARII
loris quam vnquàm esse possit, vnum sustinere de¬
buit liquationem, aliud examen Lydij lapidis, om¬
nia aliud examina, de albo similiter, vnum esse de¬
buit denariorum decem, aliud vndecim, aliud ca¬
pitalium numismatis argentum, album ex igne
rediens, aliud in affricatione lapidis Lydij. Sum¬
matim existimabam, si vel minimum istorum prae¬
stare valerem, in hoc mundo maiorem foelicita¬
tem contingere mihi non posse. Praesertim cùm
legerem eiusmodi recepta magnatum inscriptiones
prae se ferre, vnum Reginę Nauarrae, aliud Cardi¬
nalis Lotaringiae, Turnonis, & aliorum infinito¬
rum, vt eiusmodi laruis atque titulis fides ab in¬
cautis hominibus adhiberetur, quibus etiam de¬
cipiebar facilè cum caeteris. Fornaculas itaque fa¬
bricare coepi, & à minimis ad maximas deueniens,
totum istis repleui magnum cubiculum: vnam
ad destillationem destinaueram, ad sublimatio¬
nem aliam, ad calcinationem, dissolutionem, bal¬
neum Maris, ad fusionem, adeo vt pro primo in¬
troitu mei principij, ducentos coronatos, quos
receperamus in sustentationem studiorum ad duos
annos, penitùs insumpsissem, partim in fornaci¬
bus, partim in carbonibus, infinitis materialibus,
& vasis vitreis, auro & argento inutiliter fusis,
mixtis, atque solutis, quae longa tractatione peri¬
bant inter loppas & cineres, ac ita diminuta vix
apparebant, vel tantillo residuo fragili & corru¬
pto: finitò nondum anno priore, substantiam duo¬
rum, aut saltem posterioris iam inchoantis, in fu¬
mum redegi. Hoc tempore meus praeceptor cali¬
dissima febre correptus, per calores nostris car¬
bonibus excitatos (illorum instar fermè qui Ve¬
netijs