213
OPVSCVLVM.
65
lutionem mihi proponere, mox aliam, hanc am¬
pliare, modò mutare prorsum, idque tantisper fa¬
cere proposueram, vsque dum in vnam tandem inci¬
dissem, in quam nulla varietas, & nulla contradi¬
ctio sententiarum philosophicarum quadrare pos¬
set. In istis annus, & bona pars alterius praeterijt,
priusquàm stabilem aliquam ex eis cognitionem
elicere possem. Inter istas perplexitates constitu¬
tus, frequentare visum est, expediens bonos ope¬
ratores in hoc opere diuino, sophistis à tergo re¬
lictis, quos cognoueram toto coelo (quod aiunt)
errare, & alios seducere. Verùm quae me tene¬
bat ambiguitas à studio, iam augebatur, ac magis
dum considerarem varium atque diuersum operan¬
di modum inter ipsos. Nam si hic in auro solo
operabatur, alter in auro cum mercurio, alius ad¬
miscebat plumbum, quod sonans appellabat, quia
cum argento viuo per vas retortum transierat:
alius item conuertebat metalla in argentum vi¬
uum, variis simplicibus atque diuersis, per subli¬
mationem: alius operabatur in atramento ni¬
gro, quod asserebat veram esse materiam, qua
Raymundus Lullius vtebatur in compositione
magni sui lapidis.
Si quis operabatur in alembico, contrà repe¬
riebatur, qui in multis, atque alijs diuersis vi¬
tris, aeneis nonnullis, cupreis, plumbeis, vel ar¬
genteis, etiam aureis. Item nonnulli suas deco¬
ctiones faciebant igne magnorum carbonum, alij
lignorum, aliqui flocibus racemorum, alij Solis
radijs, & in balneo Mariae alij. Adeò vt operatio¬
num eiusmodi varietas, vnà cum librorum contra¬
dictionibus, me fermè redegerant, vt despon¬
E 4