337
DEDICATIO.
les & Senat. Nobilissimi, in LEGE sua scri¬
ptum pridem reliquit Hippocrates. Idem in¬
fortunium experiri CHYMIAM, quae
est scientiarum naturalium longè praestan¬
tissima, proclamatum est passim. Nescio
nim qua infelicitate euenerit, vt, cum olim
in Regum & Principum statim à primis in¬
uentoribus possessione, & à summis Philo¬
sophis exculta fuerit, nunc à nemine ferè at¬
tendetur, nisi qui deserta functione sua tur¬
pi inhiat lucro, otioque abundare quaerit: po¬
pulus item adeò deprauata sit censura, vt
nullum chymicum existimet, nisi qui vitio¬
sissimi Paracelsi institutum & vestigia se¬
quitur, estque tum mendax deploratus, tum
impostor nefarius, & in veterem medici¬
nam iniurius. Nemo tamen prudentum
est, quin intelligat immerito artis id fieri.
Dum enim cum improborum hominum
flagitioso conatu conspirauit plebis vesania,
quàm perinde de artibus iudicare fas est, ac
de Musica harmonia cuculum, arte immuni
ad suos autores referunt crimina. Itaque
etiam in medicinae complexus recepta est,
iudicatumque ab intelligentibus chymico ap¬
paratu medendi scientiam, humanamque
salutem carere non posse. Non defuerunt
etiam