337
DEDICATIO.
summam eruditionis laudem & viui sunt
adepti, nec amiserunt defuncti, quot Re¬
gum, Principum heroumque familiae; quot
respublicae eam sunt amplexae? Nec ferè gens
in vniuersa nobilitate est, quae non ali¬
quid chymicae scientiae foueat, certisque pre¬
ciosarum operationum formulis tanquam
patrio gaudeat thesauro. Patet itaque longè
lateque huius artis honor & amplitudo.
Inueniuntur quidem in physicorum medi¬
corumque ordine aliqui solertiae tenuioris,
qui quod ipsi ob imbecillitatem aut fortu¬
nam suam nequeunt assequi, cum vulgo
non erubescant imperito calculo conde¬
mnare. Sed tangit eos grauissimum laco¬
bi Syluii Ambiani philosophi, medici &
chymici summi iudicium, quo inter Idio¬
tas & receptarum compilatores habentur,
vtpote quibus aliquid egregii sapere sit de¬
negatum. Occurrunt etiam passim ex ve¬
sani Paracelsi fauilla enati stelliones, &
scarabaei, qui cum insanis auri pollicita¬
tionibus in aulas Principum & magna¬
tum sese ingerunt, & dum deprehen¬
duntur vanissimi mendacissimique
liquid labis verissimae castissimaeque ar¬
ti videntur inurere. Vnde & in pa¬
tibu¬