337
PRAEFATIO.
nius esse debere iudicaui, ad quod requiri¬
tur opera plurium. Si etiam has modestiae
partes asscripseris, ex officio feceris. Si prae¬
terea in autorum es versatus lectione, & ve¬
ram tradendarum scientiarum leges nosti;
non arbitrabere, me actum agere, & id quae¬
rere, quod pridem ante sit absolutum per¬
fectumque. Lege haec nostra, intellige & iu¬
dica. Vbi cum reliquis contuleris, discrimem
agnosces. Desiderabis insuper, opinor, aut
saltem expectabis commentationem parti¬
cularem de oleis, aquis, calcibus & reliquis:
Quin inhiabis totus aureae arti. Ego verò ti¬
bi spem fecerim etiam istorum, quantum fas
est, de singulis praecipere. Tu fac vt aequita¬
te in iudicando vtaris. Si DEVS vitam pro¬
rogauerit, accipies & de illis. Sin gestit tibi
animus maturius cognoscere, adire te iu¬
beo viros in ea re praeclaros, eorumque mo¬
numenta consulere. Praestitit autem in chry¬
surgia laudabilem operam Thomas de
quino ad fratrenim Kenaldum, Alanus item
& Bernhardus Comes ad medicum Bono¬
niae. Nihil euidentius in eo genere est Ro¬
sario Arnoldi, turba philosophorum, Ri¬
chardo & aliis. Poteris & Paracelsi tincturam
quandam & manuale percurrere. Nam in
his sunt praecepta veterum. Iohan Dee Lon¬
dinas & Geberus coruum ludunt hiantem.
Quod si te illos quoque intelligere non posse
conquerare; vtere conuersatione erudito¬
tum.