213
78
DIONYSII ZACHARII
Philosophi sententia, nostram artem esse veram &
certissimam. Satis fatebuntur ipsis probatum, qui
viderunt eius experientiam, alijs verò non: qui¬
bus Philosophi probabiliores autoritates in hanc
rem adferemus. Eodem libro Meteororum, quar¬
to Digestionum capitulo sic inquit, aut simile:
Quicquid in perfectionem destinatum est, ac ta¬
le mansit ob digestionis defectum, assidua dige¬
stione perfici potest: qualia sunt omnia metalla
imperfecta, cùm à natura fuerint ad aurum ordi¬
nata priùs ab initio suae compositionis, vt postre¬
per eandem ad eum finem, auri videlicet, per¬
ducerentur, nec nisi talia sunt ob imperfectam
digestionem: ergo quod sequitur audiemus eo
loco, vbi quartum nostrae partitionis membrum
discutiemus. Quod igitur natura sub terra vo¬
luit exequi, nos supra terram imitatione per no¬
stram artem, & proiectionem efficimus, vt infrà
latiùs audietur, penultima nostrę diuisionis par¬
te. Rursus cùm elementa qualitatibus suis sibi
mutuo contraria (vt ait Philosophus libro secun¬
do Generationum) in se inuicem conuertibilia
sint, quantò magis ipsa metalla, quae sunt vnius
& eiusdem substantiae materiaeque, cùm non sint
qualitatibus contraria, conuertentur, hoc in illud
facilimè. Quam ob causam Hermes procreatio¬
nem ipsorum circularem esse dixit, at impropriè
quodammodo, vt ipsemet fatetur, quia non sunt
ad eum finem à natura creata, vt ex perfectis fiant
imperfecta, sed contrà: quapropter eatenus non
est eorum generatio prorsum circulares, nisi pro
parte. Quamquam istae similesque rationes per
se sunt in confirmationem artis sufficientes: atta¬
men