417
148 EPISTOLA.
meritò possim appellare, non hîc ego te¬
cum de intima philosophia multis disse¬
ram, nec cum oratore diserto diuitias
rationis expromam. Quid enim agerem?
aut sanusve essem qui haec te docerem?
Nam etsi non Sus Mineruam, vt aiunt,
tamen inepte quisquis Mineruam do¬
cet. Tantum per te liceat de vetere tua
consuetudine gloriari, cuius praesentem
dignitatem ex medicis atque mathemati¬
cis colloquijs, quum Arduae cum Anni¬
bale maris praefecto legato Regio pro pa¬
cis coditionibus tractandis vna essemus,
iam spe atque opinione praesagiebam. Phi¬
losophiam verò abstrusam quam hîc Pa¬
racelsus noster euoluit an inuoluit, nemi¬
nem arbitror praeter te medicorum aeta¬
tis nostrae, (Honoratum Castellanum col¬
legam tuum libenter excipiam) vel suspi¬
cione solummodo attigisse. De qua ego sae¬
penumerò cum illo sapientissimo Ferne¬
lio quandoque tecum disserui, non de ea
quae