213
OPVSCVLVM.
97
nibus infinitis vocari: quanuis vna semper & ea¬
dem res, ex vnica materia sola constans, existat.
Philosophi nihilominus, qui praecesserunt, illis
tot ac tam varia diuersaque, iuxta colorum in de¬
coctione apparentium varietatem, imposuerunt
nomina pro suo arbitrio. Qui, vti nos, vocaue¬
runt argentum viuum animatum, considerarunt
primam nostram materiam, (quam antiqui Phi¬
losophi Chaos appellarunt, cuiuscunque prin¬
cipium ab exordio sumptum) verè per omnia si¬
mile esse naturae & materiae argenti viui, ex quo
natura componit, ac perficit in terrae concauita¬
tibus metalla, vti suprà demonstrauimus. Item
qui diuinum opus nostrum vocauerunt lapidem
Philosophorum (quod illi communius nomen
est) id respectu finis decoctionis materiae nostrae
fecerunt, quia fixa permanet in igne: solent
nim appellare lapidem, quicquid non refugit
gnem, & ab isto non sublimatur. Plaerique alij
multa excogitarunt alia nomina, iuxta suas ra¬
tiones, quae singula recensere longum foret: vt
ait Maluescindus: Si materiam nostram dica¬
mus esse spiritualem, verum est: si corpoream,
non mentimur: si vero coelestem, verum est no¬
men eius: si terrestrem, non impropriè loqui¬
mur. His verbis manifestè patet, varietatem no¬
minum ab antiquis nostris praedecessoribus im¬
positorum operi nostro diuino, diuersis rationi¬
bus in diuersitate colorum & operationum ap¬
parentium in sua decoctione fundatam esse.
Pariter & qui sulphur appellarunt, vt attestan-
tur autoritates, quae contra me possent adduci, re¬
spectu ad postremam decoctionem, in qua materia
G 4