121
28
DE SECRETIS
videre finit, quin super eo obmutescat,
nisi prorsus sit fatuus, cui nihil mirum
& inusitatum esse potest. Ex hoc signo
perfectam digestionem agnoscere de¬
betis, quae in veritate nihil aliud est,
quàm manifestatio occulti: Mercurius
exterius est venenum, interius medici¬
na: nullo modo cogitetis ipsius vene¬
num ab eo per separationem tolli pos¬
se, sicut multi tentarunt facere per mi¬
rabiles praeparationes. oportet hîc om¬
nia coniuncta manere, & tantummo¬
do regenerationem fieri, per quam ma¬
lum bonum, & venenum medicina fit.
Quare cuiuis medico summè necessa¬
rium est scire exactè regenerationem,
non secundum opinionem aliquam,
sed oculis suis debet videre, manibus
tangere, intellectum possibilitatem
comprehendere. Quòd si hoc cognito
in aliquo non sit, omnes monitos vo¬
lo, vt antimonium fugiant, non est
nim pro ipsis: qui verò ex animo natu¬
rae cognitionem sitit, quique exercita¬
tus est in chymicis, is antimonium in
manus sumat, & quae hîc dico quaerat:
omnia enim ea sunt in ipso, & si rectè
rem