121
34
DE SECRETIS
culiarem libellum faciam, in quo ista
satis declarabo. Scitote igitur nunc, ho¬
minem duplicem habere vitam in se:
vna est animae vita: altera corporis tan¬
gibilis, anima vitam longam habet im¬
mortalem: machina verò vitam breuem
mortalem, id est, dissolubilem, quia vi¬
ta separatur à corpore, non quòd vita
moriatur, sed mortalis dicitur, quòd
per dissolutionem compositum inte¬
reat. Haec breuis vita in medicina Bal¬
samus appellatur, propterea quòd me¬
dicina sit, pręseruans corpus à putredi¬
ne, ne corrumpatur, hoc est, aegrotet: &
si in morbum inciderit, etiam est me¬
dicina, quae illud iterum sanat, non sal¬
uia, melissa vel endiuia, sed balsamus
hoc facit: nam herbae cibant tantùm
palpabile corpus, vitam verò, hoc est,
balsamum non. Si igitur iam balsamus
infectus est, siue ex impressione coele¬
sti (vnde maximi morbi oriuntur) siue
ex alijs casibus, & propterea aegroto
succurrere nequit, suo cibo ei succur¬
rendum est: nam suo illo cibo confor¬
tatur. Quid autem est cibus ipsius? il¬
lud ex quo est, quia ex quibus sumus
ex