867
Glandes quibus
periculosae.
Tomenta.
Vteri iniectiones
Pessi ad quae vi¬
tia conueniant.
Meusium ducen¬
dorum remedia.
396 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
linquatur, vt extrahi possit. MATHETES, Taliáne auxilia omni¬
bus tutò adhiberi possunt? GERON, Cauendum est diligenter ne
illis glandes, globulos, nodulósque subijciamus, qui ani affecti¬
bus laborant, sanguinis ex venis in illo extantibus profluuio, quod
[GR]ἀιμοῤῥδις[/GR] Graecis dicitur, aut fissuris, quae illis [GRῥαγαδία[/GR] vocantur, aut
tuberculis dolorificis. Quare medicus hoc semper requiret, al¬
uum glande soluturus, num aeger eam partem sanam habeat, an
vitio aliquo affectam: item an aliâs glandium vsum tollerare po¬
tuerit. MATHETES, Quaenam alia, si glandium, aut globulorum,
nodulorumque duritiem ferre nequeant, aegris adhibenda censes?
GERON, Tomenta, seu floccos, MATHETES, Eorum formulam
mihi praescribe.
TOMENTI FORMA.
GERON, Puluerem hierae picrae simplicis, vel salis commu¬
nis cum melle subacti, tomento vel flocco excipito, aluóque indi¬
to. Interdum licet vuam passam acinis exemptis, aut ficum pin¬
guissimam, inuersámque, & in penicilli longiusculi formam reda¬
ctam, momentóque salis respersam, aut sine sale, grauidis & puer¬
peris, sicut etiam ex sapone & larido, vt vocant, sine prioribus sub¬
ijci possunt. Aetius ex mercurialis viridis herbę folijs, tritis reda¬
ctisque in collyrium, optimam glandem fieri commemorat. Infan¬
tibus quoque grumum salis, vel cępam, vel capitatum pręscribit.
MATHETES, Nónne etiam vtero interdum remedia immittuntur.
VVLVAE INIECTIO.
GERON, Vt per aluum liquida & solida inijciuntur, ita vul¬
uae quoque alia infunduntur, alia inferuntur: ac instrumenta per
quae hęc administrantur graecis [GR]μητρεγχύτης[/GR] & πέσσος appellantur:
nobis vterina fistula, & pessarium. MATHETES, Quem in vsum?
GERON, Ad menses vel mouendos, vel sistendos: ad flatus discu¬
tiendos: ad dolorem sedandum: ad excrementa pituitosa, vel se¬
rosa purganda: ad vteri hydropem, ad vlcera, ad tenuis sanguinis
fluorem, ad alium quemuis humorem expurgandum: ad vteri
duritiem. MATHETES, Quibus auxilijs menses ducuntur? GERON,
Ruta, polio, roremarino, hyperico, serpillo, seseli, chamaedry, ca¬
lamintha, dauco, rusco, sabina, asphodelo, abrotano, eryngio, sam¬
sucho, faeniculo, smyrnio, valeriana, thymo, radice rubiae satiuae,
marrubio. In summa ex omnibus quae abstergunt & aperiunt, cu¬
iusmodi sunt amara, acria nitrosa, non astringentia: nec non ex
gummis, styrace, sagapeno, aliísque apud Galenum comprehen¬
sis. Decocti autem herbarum vnciae sex, aut octo sumentur: pul¬
ueris,