121
ANTIMONII.
45
sulphur philosophorum in manu ha¬
beat, administrationem vero nesciat,
quid prodest ei: scientia administratio
nis requirit peritissimum medicum,
non doctrinae Galeni, sed notitiae mi¬
crocosmi. Quare necessarium esset de
vsu & administratione huius secreti
diligenter scribi, sicut & incoepi pecu¬
culiarem libellum de hac re confice¬
re, si Deus gratiam & pacem dederit, non
vos celabo. Attamen tantum vobis hîc
notum faciam, quòd sulphur in nostro
stomacho non possit digeri: si autem
non digeratur etiam non erit medici¬
na ea qualis esse debet: post digestio¬
nem enim virtus eius egreditur, prius
antem minimè. Homo donum habet
quod à Deo est, Paracelsus nominat id
ARCHEVM huiùs Archei offi¬
cium est, vt ex pane carnem humanam
faciat, ex vino sanguinem, & quicquid
aliàs homo comedit, ex eo debet ci¬
bum conficere. Iam verò liquet homi¬
nem non comedere medicinam, qua¬
re Archeus ex sulphure aut Sol, medici¬
nam facere nequit: consequitur igitur
alium Archeum hîc requiri, aut quòd