213
110
DIONYSII ZACHARII
mam istorum aestimationem efficit, vt abundan¬
tia secùm adfert eius vilipendium, cuius habetur
magna copia penes opulentos: & viliora quaeque
nulliusue pretij, perfectique nihil habentia, prae¬
ter apparentiam, oculos eorum semper occaeca¬
runt, vt perfecta pretiosaque non cognoscerent.
Quapropter indignati sapientes, cum vident igna¬
ros esse praelatos, aliò se conferunt, suae sapientiae
vires & potentiam deliberantes, alibi locorum de¬
monstrare. Quod fecit olim magnanimus qui¬
dam Gubernator, proponens nunquam desiste¬
re, donec reliquam mundi partem, vltra suam, qua
potiebatur, sibi subiecisset copiarum suarum prae¬
sidio, & praesertim fidelis oeconomi sui consilio.
Interea dum haec in animo versabat, varios ac di¬
uersos adiunxit sibi extraneos, qui quòd mini¬
fideles essent, existimarunt se liberaliùs exce¬
ptos iri ab Imperatoribus, Regibus, alijsque Prin¬
cipibus. Quapropter (vt solent exploratores) ab
eo defecerunt, eiusque vulgarunt illis consilia.
Qui paruipenderunt, nullam terrenam existiman¬
tes potentiam suae resistere posse, quantò minùs
dicti Gubernatoris deliberationem. Dum igi¬
tur in Aulis magnisque Palatijs nil nisi ridebatur,
cantabatur, procationibus, laruis, equorum
exercitijs, choreis, ac varijs ludis fallitur tempus
inutiliter, adulatoribus, & susurronibus benignę
praebentur aures, viri sapientes derisoriè tractan¬
tur nomine philosophico (quod olim magni Mo¬
narchae, Potentatusque non sunt dedignati, nec
adhuc facerent, si sanum, vt antea libenter adhuc
audirent consilium) interea bonus ille Princeps
Gubernator, suis stipatus praesidijs, auxiliari¬
busue