121
48
DE SECRETIS
quàm centies hoc opus manu mea la¬
boraui, & melius noui, quam sutor for¬
mam suam ex calceo extrahere: quare
igitur non scriberem quod verùm est?
etiamsi diabolus duplo nigrior & pe¬
ior esset, non tamen in hoc me morde¬
bit. Medicina corpus & vitam tractat,
qui aliquid in ea scribit, quod opere
pso probare non potest, is latro est, si
Galenici istam offam comedere debe¬
rent, vbi manerent? Quare mi lector, si
laborare cupis, huic viae confidenter
insiste quasi immobili saxo: attamen
rogo te, ne illotis manibus accedas,
hoc est, ne aggrediaris quod tibi non
conuenit. Quin & vos Paracelsicos
iuniores medicos monitos velim, ne
agatis sicut vestri aduersarij, vt mul¬
tum in praefationibus disputetis, ve¬
strumque praeceptorem non verbis so¬
lùm defendatis, sed & operibus. Ver¬
bis Galenicos tantundem vincetis at¬
que Apostoli Christi Ethnicos concio¬
nando: opera tunc profuerunt, quae &
nunc adesse oportet: quantum operi
bus efficietis, tantùm Paracelsus cres¬
cet: sed summopere vereor non quem¬
libet,