121
50
IN AQUILAM
COELESTEM
GEOR. PHAEDRO¬
NIS ODE.
Inclyta quae summi quondam Iouis ales habebar.
Delitiaeque Deûm,
Et nitida celi gemmantis in arce moraber.
Aethereóue thoro.
Sedibus exturbata meis ergastula terrae
Nunc peregrina colo,
Et data mancipio teneor seruilis acerba
Conditione iugi.
Hinc mala talificae purgo contagia pestis
Aere fusa nouo:
Hydropis & diris vacuo squalentia stagna
Sordifluosque lacus:
Chiragrae varios motus, tophosque podagrae
Vindicem soluo manu:
Et quae callosis figit nigricantia labris
Vlcera cancer edax:
Rosio quosue sinus affatim pure fluentes
Tecta Syringis agit.
Quisque es idcircò prudens felicibus horis
Contrabe vela rogo.
Nec laxa nimium, medio cum tramite recti
Rectius ire queas.
Nam plerumque graues, casus excelsa minantur,
Magnaque probra ferunt,
Et quae semper iniqua fuit mihi sors, tibi fortè
AEquior esse potest.
GEOR