213
OPVSCVLVM.
115
opera magni Regis nostri conuersum, simile mi¬
nerali quouis & aequipollens. Et haec est via, quam
docet Raym. Lullius in suo Codicillo, quod ad
proiectionem attinet. Secundam pro tinctura gem¬
marum docet in suo Testamento.
De Tinctura gemmarum & vnionum.
LAVANDVS est magnus ille Rex noster, ac
reficiendus statim postquam allatum est ei signum
album crescente luna insignitum, nec finis obsi¬
dionis est expectandus, sed à suae refectionis pa¬
stu primo. Hic est mercurius, quem Raymundus
Lullius vocauit argentum viuum exuberatum.
Eius vnciae duę, vel tres ponantur super cineres,
in alembico paruo benè clauso, destillentur igne
lento primùm, cùm nihil hoc igne stillare volet
amplius, mutato recipiente lutatoque, fortiori tan¬
dem vrgeatur igne, quicquid ascendere poterit.
Liquor iste secundus in alembico recenti, per bal¬
neum Mariae destilletur, tertiò cohobando liquo-
rem super feces viscosas, & aqua breui suo tem¬
pore dissoluentur: tertia vice tamen totum per
cineres destilletur, & postmodùm in alembico
recenti per balneum rursus destilletur quater, fe¬
ces vice qualibet seruando seorsim, vsque dum
aqua destillata sit clara splendensque perlarum
candido nitore, cuius vsus hic est ad vniones. Po¬
nantur isti licet minutissimi, in cucurbitam par¬
uam, quibus affundatur aquae dictae tantùm, vt
parumper emineat, copperiatur galea caeca, &
post horas tres in pastam resoluentur albam, &
supernatabit liquor admodum clarus, euacue¬
tur modestè ne turbetur. Cucurbita cum pasta
H 5