121
AQUILA COELEST.
53
cùm refrixerint, perfecti operis quasi
sibsidens rex vasto concutiatur mal¬
leo, tunc ima parte cohaerens ilicò dis¬
silit violenta conquassatione. Huius
autem regis puluerati drachma in vi¬
trum oris ampli deijciatur, & aqua re¬
gali sexies irrigetur, ac rursum assicce¬
tur: tandem in eadem aqua resoluatur,
resolutusque in vrceum figulini operis.
qui feruentem cinerem contineat, tu¬
muletur. Atque Aqua regalis hoc mo¬
do fit. Puluerentur Chalcanthi lib. ij,
salnitri lib. j, aluminis cremati lib. s. sa¬
lis ammoniaci lib. j. 7. probè miscean¬
tur, & igni largo eliciatur aqua vehe¬
mens, quae purgetur iniectis argenti
lamellis. Secundò in aqua regali seor¬
sum resoluatur auri limata scobs, aut
foliaceae Ophirizi bracteolae pondere
drachmae, & pòst, vt suprà factum est, in¬
vitro feruenti cinere obruantur. Ter¬
tiò super calcem viuam aqua feruens
fundatur ac probè agitetur vbi refri¬
gerata conquieuerit, per trilicem cole¬
tur: deinde aqua illa rursus feruefacta
praeparatos isatidis cineres fundatur,
ac diligenter moueatur, postquam con¬
d 3