337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 51
gnam esse chymian veram quoque homi¬
ne liberali iudicant, quia non nisi à muliercu¬
lis & seplasiariis exerceri conspiciatur. Hoc
enim hominum genus plurimum operae in
eam impendit; aquas destillat, succos extra¬
hit & reliqua peragit eo cum supercilio &
iactantia, vt nulli medico aut philosopho
tantum artis tribuatur quantum vetulis.
quod proferunt, id eximium est solum, id
bonum, id efficax & maximoperè excel¬
lens. Medicus cum sua pyxide posteriores
tenet. Hunc contemnunt ridentque astan¬
tes, illas commendant. Hic stupidus est in¬
sipidusque; illae industriae & sapientes. Est
ille quidem seculorum mos deprauatus, vt
de artibus non iudicent nisi inertes. Itaque
quod his placet, id praecellit. Sed philoso¬
phi non ideo suam deserant stationem. Si
paucos habent astipulatores, satius id est, si
sunt sapientes. Qui à multitudine imperita
pendet, is vel nullum habet. Quid enim cę¬
cus de pictura? vt colorum iudex non po¬
test esse Thamyras, etiamsi mille calculos
afferret, & innumeros sibi adiunxisset cae¬
cos; ita nec sapientum operum multitudo
desipiens. Illae vetulae nonnunquam ad in¬
signes artifices referunt sua. Id potest alicui
esse solatio. Sed potius contemnenda sunt
ista quam odio prosequenda, quod qui non
potest, eum saepè necesse est cum laruis te¬
me luctari. Non autem desunt etiam artifices
D 2
cele¬
Chymia in
manibus.
Vetularum.
De artibus
statuunt in¬
ertes.