867
Vteri iniectio ad
dolorem eius.
Iniectio vteri ex
succis & aquis
herbarum.
Iniectio ad vteri
hydropem.
Vteri vlcera qui¬
bus curentur.
Iniectio astrin¬
gens & exiccans
vlcus humidum
398 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
OBSERVATIO.
Ad vteri dolorem ea, quae in doloribus intestinorum sine
vlcere adhibentur, etiam competunt: nempe oleum amygdalarum
amararum, cum lenirè & apêrire meatus, ac menses excitare co¬
namur: at dulcium, vel liliorum, quando mitigare tantùm volu¬
mus. Sin autem excrementa pituitosa in vtero haereant, abster¬
gentium decoctio paranda est, qualis clysteribus eiusmodi con¬
uenit, & aquae inter cutem, quae Graecis ἀσκίτης dicitur, praescribi
solet, medicamentis quae soluunt ventrem in ea dilutis. verùm si¬
ne oleo & sale vtero infundi debet, ne subitò cogatur excernere: io
sed eorum loco aqua, vinum, aut lixiuium è sarmentis, vel corti¬
cum fabarum cineribus, si aegra valde sit humida. Sin humores se
rosi & acres vterum infestent, enema ex ordei decocto, & zacca¬
ro, vel melle rosaceo, sicut in torminibus intestinorum paretur
CLYSTERVTERINVS AD SAN¬
guinis fluorem.
Foliorum plantaginis, polygonij, agrimonij, scolopendrij
quod ceterach officinae vocant, myrti, lentisci, vel colliculorum
rubi singuli manipuli: decoquantur ex aqua ferrata, aut in qua
plumbum feruens extinctum fuerit. In iure decocti diluito zac¬
cari rubri, mellis rosacei, vel syrupi ex siccis rosis, singulorum vn¬
cias tres: olei modicum adijciatur.
OBSERVATIO.
Interdum etiam succi, & aquae destillatitiae herbarum supe¬
riorum ex lactis sero, vel lacte, in quo chalybs candens restincta
sit, vtero inijci possunt. Si vterus hydrope laboret, infundas ei
quae mucosos humores attrahunt, vt grana cnidij decem, cum oleo
irino & modico melle. Si vlcera affligant, & pus in naturalium si¬
num erumpat, citra magnum tamen dolorem, & fluxum sangui¬
nis, rosarum, aut lentium decocto, aut ptisanae cremore, loci elu¬
antur: sin autem inaequalia fuerint quae prodeunt, ijdem ptisanae
cremore, & melle rosaceo abstergantur. quòd si difficulter repur¬
gentur, iridis decoctum vtero infundatur. Si vlcera fuerint val¬
sordida, decocto lupinorum, fabarum, radicis cyclamini & ari¬
stolochiae, vel herbarum amararum, absinthij, marrubij, abrotani,
artemisiae, vel etiam florum centaurei minoris, & rosarum sicca¬
rum eluentur. mel, vel vnguentum Aegyptiacum, aut apostoli¬
cum, si magna adest putredo, ex iure illorum diluetur: vel alio¬
modo radicis bistortae triens: corticis mali punici, balaustiorum
myrtorum, singulorum vncia: foliorum equiseti, hypocysthidis,
lentisci,