213
124
NICOLAI FLAMELLI
sentiam recipere, vegetare, neque animam habe¬
re sensitiuam absque coelo & elementis. Est vti¬
que medium inter mercurium & metallum, quod
sumendum est ad artem nostram: Est (inquam)
aurum potabile, & humidum radicale, summaque
medicina, quam per tuam artem, & meam scien¬
tiam perficimus. Absque me, quae materiam exhi¬
beo, nihil vnquam efficies, & absque te, qui mini¬
stras, non possum hoc opus exequi sola. Sed per
me & te breui tempore consequeris. Transmuta
quatuor elementa, metalla deserens & atramen¬
ta, sub specie transmutabili, quae materia nota¬
tu digna fuit à Philosophis vsurpata, & ab igna¬
ris contempta. Similis est auro substantia, dissi¬
milis essentia: Conuertens eius elementa, quod
quaeris inuenies, inferiora sublimando, & supe¬
riora in inferiora conuertendo. Sumito igitur vi¬
uum hoc argentum agente sulphure mixtum, &
vnico vase, vnico furno etiam conclusum, inhu¬
metur vas pro tertia parte, supraque philosophi¬
cum ignem contineatur: omnisque species, prae¬
ter materiam solam à qua minera sumit origi
nem, relinquatur.
Responsio.
NVTVRA mouens superiora digitis & pedi¬
bus, inferiora transmutat elementa vsque in cen¬
trum terrae sine intermissione, à coelo primam for¬
mam accipit, & materiam ab elementis: quamuis
haec materia confusa sit, & non diffusa, donec per
naturam specificetur, & qualificetur. Tum de¬
mùm recipit formam substantialem, & posteà
visibilem accidentalem. Formam priorem trans¬
mutat,