201
6
Epistola Dedicatoria
multifariam ad Unitatis & sanitatis pro¬
portionem, simpathia quadam adducere:
non ex infidelium. Aethnicorum scholis, ve¬
rum ex vero scientiarum omnium vnico
fonte, centroque Veritatis, cuius ignari fue¬
runt AEthnici prorsum, & eorum disci¬
puli. Vtin Monarchia mea patebit latius:
quaquidem artis medicae vera fundamen¬
ta solidissimis argumentis, innotescent, &
quae Paracelsus prodit in lucem principiae
medica, in concusso fundamento stabilien¬
tur. Breuibus vt rem expediam. Ars &
omnis sapientia nulla, quae non ex Unitatis
Veritatisque centro fluxerit, vt ex puncto
linea. Suscipe igitur Princeps Illustrissime
quaeso, de manibus humilimi serui tui, quae
hactenus ita luculentè, fuerunt inaudita,
Patrocinioque tuere contra giganteos ho¬
mines inimicos veri, vt potes, etiam ab in¬
iurijs et inuidia defende. Interea valere
Tuam Celsitatem in lesu Christo, & in auum
viuere