130
NICOLAI
FLAMELLI
nihil
aliud
est,
quam
facere
perfectam
solutionem
&
congelationem.
CLANGOR.
Tota
haec
ars
in
hoc
vertitur,
vt
iungamus
hu¬
midum
sicco:
id
est,
vt
soluamus
&
coagulemus.
Humidum
est
spiritus
liquidus
ab
omni
sorde
mundatus.
Siccum
est
corpus
perfectum
purum
&
calcinatum.
MIRNERIS.
Siccum
est
terra:
humidum
verò
est
aqua.
ARISTOTELES
CHIMIOGRAPHVS.
Primum
quod
facere
debes
in
opere,
est,
vt
mer¬
curium
sublimes,
deinde
vt
in
mercurium
mun¬
dum
corpora
munda
mittas.
CALID.
Nisi
conuerteritis
corpora
in
subtilitatem,
vt
siue
impalpabilia
tactui,
non
dirigetur
vobis
quod
quaeritis.
Et
si
trita
non
fuerint,
reuertimini
ad
operationem,
quousque
terantur,
&
fiant
subtilia.
Quod
si
feceritis,
vobis
quod
optatis
dirigetur.
TVRBA.
Nisi
corpora
fiant
incorporea,
nihil
operamini.
GEBER.
Nullum
argentum
potest
fieri,
nisi
omnia
prius
soluantur.
ROSARIVS.
Qui
aurum
scit
destruere,
ita
quòd
ampliùs
non
sit
aurum,
is
ad
maximum
arcanum
peruenit.
IOAN.
AQVINAS.
Faciliùs
est
aurum
construere,
quam
destruere.
SCALA