201
12
AVRORA
quàm antea natura facti, subtilioribus fig¬
mentis rem ipsam acuere non verentes, philoso¬
phiam quandam describere conari sunt, quę
postmodum à Grecis ad latinos deriuauit. Qui
tandem hac imbuti & instructi, suis quoquę
dicterijs adornarunt. Ab his omnibus, per
totam Europam disseminata philosophia
haec, multas Academias construxit, in eius
dogmatum propagationem, qua iuuentus
instrueretur, et in hunc vsque diem penes Ger¬
manos et alias nationes viget.
Capitulum tertium.
Quidnam docebatur in Aegyptiorum scholis.
Chaldei, Persae, & Aegyptij habuerunt
eandem arcanorum naturae cognitio¬
nem, & eandem religionem, mutatis dum¬
taxat nominibus. Chaldei, & Persae suam
doctrinam vocant Sophiam atque Magiam.
Aegyptij verò, ob sacrificium, suam sapien¬
tiam appellant sacerdotium. Persarum Ma¬
gia, & Aegyptiorum Theologia docebantur
lim in scholis simul ambae. Quamuis in Ara¬
bia, Africa, & Grecia scholae multae, doctique
viri fuerint, vt Albumazar, Abenzagel, Ge¬
ber, Rasis, & Auicena: apud Arabes, Machaon,
Podalirius, Pythagoras, Anaxagoras, Demo¬
critus, Plato, Aristoteles, & Rodianus penes
Grecos, nihilominus varij sensus inter se
fuerunt, & quod ad sapientiam Aegyptiorum
attinet