337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 69.
tutesque potentiarum cognouerint, & soli
substantialibus morbis remedia per chymiam
ad essentias redacta, siquidem similia sint
curanda similibus, occulta occultis, diuina
diuinis, possint afferre. Auxit horum impu¬
dentiam quòd Galenus fateatur methodo ad
curam eiusmodi morborum perueniri non
posse, quod Petus Artaxerxi scripserit, [GR]τὰ ρυ¬
σικὰ βοηθήματα, οὗ λύει τὴν ἐιδημίὰν λοιμικοῦ πά¬
θους[/GR], quasi diceret, non posse sanari consti¬
tutiones pestilentes elementaribus medi¬
cinis & qualitatum primarum adminiculis;
requiri coelestes à natura elementari per
spagirian liberatas, quales cùm habuerit
Hippocrates, coaetaneus Democrito chy¬
mico absolutissimo, ideo scripserit Paetus
hunc posse illos morbos sanare. Accedit quod
Galenus sacras eiusmodi passiones antiqui¬
tus ad deos reiectas, indeque curam petitam,
tanquam nihil in medicina sit auxilij, scriptum
reliquit. Imò cum omne genus naturalium
sanabiliumque morborum in similares, dissi¬
milares & communes diuiserit, fassus vide¬
tur ad artem suam illos [GR]τῆς ὅλης οὐσίας[/GR] non per¬
tinere. Negant item talium extare apud Gale¬
nicos experientiam vllam, vtpote cum subin¬
de exoriantur noui, quibus opponenda sint
noua seu chymica remedia. Quod si incidant
in istos, omnem operam ludi affirmant, & vel
non fieri curationem vllam, vel fortuitò fieri.
Se itaque in throno medicinae collocant; sibi
id ar¬
E 3