201
[sic]14
AVRORA
factum non extitit. Plaerique hac nostra tem¬
pestate exaltant Trithemium, alij Baconem,
& Agrippam, ob Magiam & Cabalam quae
minime concordare videntur, ignorantes
cur faciant. Magia quidem est ars & facul¬
tas, per quam ad elementorum, corporum,
& fructuum eorum, proprietatum, virium,
operationùmque abstrusarum peruenitur.
At ipsa Cabala, ex anagogia, viam ad Deum
hominibus struere videtur: quinam cum ip¬
so agendum, & ex ipso prophetandum. Nam
plena est diuinis mysterijs Cabala, vti Ma¬
gia naturalibus arcanis: praesagia siquidem
illa ex natura futurorum & presentium effa¬
ri docet. Eius enim operatio consistit in crea¬
turis omnibus tam coelestibus, quàm terre¬
nis corporibus cognoscendis intrinsecus,
quid in ipsis occultetur, quae vires lateant,
cui destinata sunt ab initio, tum quibus pro¬
prietatibus dotata. Haec et similia vinculum
sunt, quo coelestia terrenis coniunguntur, vt
oculariter etiam aliquando percipi potest
ac sensualiter, ab operationibus suis. Talis
influentiarum coelestium coniunctio, vel im¬
pressio, qua operantur in inferiora corpora
coelestes vires, Gamahea Magis, vel matri¬
monium, virium & proprietatum coelestium
cùm elementaribus corporibus dicta fuit
lim. Inde fluxerunt excellentissimę commix¬
tiones corporum omnium coelestium, atque
terre¬