121
DE CVRAT EPILEP.
79
ambitione quadam ductus, cùm nemi¬
ni hoc modo boni oblari occasionem
praeripiam: non auaritia tractus, cùm i
nullo vnquam aegro quicquam praemij
poposcerim, sed ad medicam artem na¬
tus, diuinitusque vocatus ago omnia cum
debito in alios amore, quorum tantam
quotidie multitudinem certa ope desti¬
tutam miserrimè perire cerno, tum ad ve¬
ram Medicorum dignitatem restituen¬
dam, qui hodie ab infima fęce plebis
etiam ob infaustas curationes leuissi¬
mi ac nugacissimi habentur. Atque hinc
fit, vt indies crebrius & optimates In¬
golstadienses, & nobilitas Boia, Sueui¬
caque instituta mea studia interpellent,
quibus expeditis liberalius operam ar¬
temque medicam coelitùs mihi datam
bonis hominibus communicabo. Be¬
ne vale, Heros amplissime, & magnum
illum vereque nobilem animum, quem
amantissimè abditarum rerum studio¬
sis aperire soles, tene in sempiternum.
Ingolstadij sacra diuo Bartholo¬
meo die, anni
D. LXII.