147
DEDICATIO OPERIS
retur: bonorum innocentia preseruaretur: studiosorum ingenia con¬
gruis uirtuti praemiis allicerentur, & fouerentur: ac uitae,
& honoris praesidia subministrarentur. Pulchrum est enim
hominem caeteris praestare: Ingenuis autem, & Illustribus prae¬
esse: at quis non pulchrius censeat & laudabilius, posse
multos efficere foelices? Quae (sanè) potestas summis lau¬
dibus est efferenda: quoniam Serenissime Princeps Tibi
non fortuna, sed uirtute extitit comparata. Ad Te Pan¬
theus amplitudinis tuae obseruantissimus confugit: ac super
plex tuum Numen inuocat, obsecratque: ut & se, & suum hoc
opusculum de transmutatione, purificatione, multiplica¬
tione, & proportione Argenti, pariter & Auri Voarch¬
adu'mia contra Alchi'miam nuncupatum: tuo hilari, sere¬
noque uultu suscipias, & tueare: ac (quo soles Clientuli cu¬
Vale.
iusque tui monumenta) praesidio prosequaris.
A iiii