201
PHILOSOPHORVM.
22
turae, totius rei cardinem verti, sed non in ve¬
getabilibus materiae: tum etiam quia suus
lapis animam, corpus, & spiritum in se conti¬
net, vt vegetabilia.
Capitulum octauum.
De his qui Philosophorum lapidem in ani¬
malibus quaesiuerunt,
Similitudinaria quadam appellatione ma¬
teriam suam, lac virginis esse dixerunt, &
rosei coloris benedictum sanguinem, qui ta¬
men solis prophetis & filijs Dei conuenit.
Inde Sophistae collegerunt materiam philo¬
sophicam hanc, in animalium sanguine, vel
hominis existere, occasione sumpta, quòd ex
vegetabilibus nutriantur. Alij in capillis, in
sale vrinae, in Rebis. Alij in ouis gallinarum,
in lacte, in ouorum corticum calce: quibus
omnibus mercurium figere posse putarunt.
Extraxerunt aliqui ex foetido lotio sal, cre¬
dentes lapidis esse materiam. Non desierunt
qui lapillos in Rebis repertos materiam esse
iudicarent. Alij membranas ouorum asperri¬
mo lixiuio macerarunt, quibus etiam ouorum
calcinatos cortices albissimos niuis in mo¬
dum admiscuerunt, his attribuentes arcanum fi¬
xationis ad mercurium inuertendum. Alij
ouorum albumen argento comparantes, &
auro vitellum, in suam elegerunt materiam,
admistis sale comuni, armoniaco, tartaroque
B 3