337
74 EPIST. CHIYMICARVM
vniantur, distemperata reuocentur ad tem¬
periem, & deprauationes organicae resti¬
tuantur omnia secundum artis leges. Nullibi
itaque ars ex se deficit; sed vbi finem suum est
assecuta, quiescit. Artifex in vsu & accom¬
modatione ptaceptorum istotum haesitat
ideo non, quia ars non praescripserat legiti¬
mam curam; sed quia ipse ob imbecillita¬
tem humani iudicii non potest ita agere, vt
ars requirebat. Ea ergo res aut diuina tota
est, aut saltem non est pars artis statuenda.
Exemplo rem capies melius. Sit in aëre ex
certa ratione putredinis, aut contempera¬
tionis seminarium pestiferum, quod in cor¬
pus humanum agat propter dispositionem
singularem, quae est huius patientis ad illud
agens; & sit (liceat ita fingere) calor eius non
simplex, sed in mistura, ita constitutus, vt il¬
le qui putredines procreat, habens coniun¬
ctam vim penetrantem, spiritum inquinantem,
foetentem, strangulantem acrimonia, astri¬
ctione & similibus; conspirauerit certo mo¬
do frigorifica vis, quae internum calorem ne¬
cans corpus disponit ad putredinem; possit
humor putrilaginosus, qui dominetur in
siccum, possitque soluere terminum coniun¬
ctorum; Adde & reliqua, quae vix vlla huma¬
na cogitatio ita potest fingere, sicut in na¬
tura vnà fiunt & existunt. Adde receptio¬
nis diuersitatem, & [GR] προφάσεις [/GR] mirificas se¬
cundum membra varie affecta. Adde gra¬
dus