121
86 THEOPH. PARACEL.
Elementaris aer (vt feruntur in corpore
elementa esse) debet transire per vniuer¬
sum corpus. Vbi ergo tartarus obstruit
vias, iam aer retinetur, pertransit in crassi¬
tudinem, id est, in secundam generatio¬
nem. Ille aer cùm ibi est, vbi fit resolutio ex
tartaro, tam crassus (ex intestinis) emissus
est, vt transire non possit, & tam spissus
aer (ex intestinis) ascendit & descendit:
iam hic est, iam rursus alio in loco, locum
fixum non habet. Et illud est oppilatio ae¬
ris in regionibus hepatis. Ex illo aere fit
pestis, sicut pestilentia: nam ille aer, qui est
per se elementalis, transiuit in secundam
generationem, & fit spissus, & flatus, qui
hinc inde vagatur, & transire non potest,
sic oppilatus facit pestem: sicut & aliàs di¬
xi, aerem in nobis, non externum, causa¬
re pestem. Bolum armenum ad cor con¬
fortandum dant in peste, iterum terram
sigillatam, & bene. Talis aer cùm inuadit
epar, nulla amplius cura est, sed quamdiu
in regionibus epatis alioquin circùm fer¬
tur, non nocet.
Praeterea omnis morbus narcoticus, id
est, qui vrit adeò, vt videatur hominem
redacturus ad insaniam, sicut prunella.
Inde