147
Quadrifa¬
ria transmu¬
tatio metal¬
lorum.
Primus mo¬
dus. Sophi¬
sticatio.
Alchi'mia
quid.
Ab Hever
non autem
ab Habraam.
Secundus
modus. Trans¬
mutatio.
Archimi'a
quid.
6 AVTHORIS INTENTIO.
tiorum semitam, breuibus, annuente domino aeterno om¬
nipotenti, aperiemus.
Dicimus enim omnes metallicarum transmutationum ar¬
tifices: Quadrifariam uersari posse, ac laborare.
Primo (sanè) modo, luminaria, scilicet Argentum, & Aurum
fingendo: hoc est in multis tincturarum generibus, &
sophisticationum speciebus imperfectiora metalla co¬
lorando, ipsaque alterando: propria tamen ipsorum essen¬
tia, substantiaque remanente. Quam professionem com¬
muni omnium consensu Alchi'miam (ab Alchi'mo dicta:
quae (profecto) ex Hevraica dictione interpretata Fer¬
mentum uani consilii exponitur) uocamus. Quae quum
nullam habeat ueram Argenti, aut Auri existentiam: sed
prorsus inanem, ac falsam apparentiam: merito est (uti in¬
fra monstrabimus tam rationibus, quam authoritatibus) dam¬
nata, & damnanda penitusque de medio tollenda.
Secundo autem modo perl erique etiam uiri boni & prima¬
tes, ubique locorum laborant, sperantes Eleisiria quaedam
posse conficere ex uaris (ut putant) materiis: illaque in tan¬
tum uigoris & subtilitatis apicem deducere: ut facta su¬
per quouis metallo illius Medicinae proiectione mox in
Argentum purum, uel Aurum fuluum transmutetur: &
hoc ferè in infinitum. Hanc autem metallicam professio¬
nem (& si non dicam uane speratam, sed diuina potius as¬
sequendam gratia) uocant Archimi'am: quasi unitatis, &
unius